ANGELUS ad Virginem subintrans in conclave
Virginis formidinem demulcens inquit:<
Ave, Regina virginum,
caeli terraeque Dominum
concipies et paries intacta
salutem hominum,
tu porta caeli facta
medela criminum.
Quomodo conciperem quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem quod firma mente vovi?
Spiritus Sancti gratia
perficiet haec omnia;
ne timeas, sed gaudeas, secura
quod castimonia
manebit in te pura
Dei potentia.
Ad haec virgo nobilis respondens inquit ei:
Ancilla sum humilis omnipotentis Dei.
Tibi caelesti nuntio,
tanti secreti conscio
consentiens et cupiens videre
factum quod audio;
parata sum parere
Dei consilio.
Eia Mater Domini quae pacem reddidisti
Angelis et homini cum Christum genuisti:
tuum exora Filium
ut se nobis propitium
exhibeat et deleat peccata:
praestans auxilium
vita frui beata
post hoc exsilium.
No comments:
Post a Comment